Latin
106
Isaac Barrow, Mathematicae professoris Lucasiani lectiones 106
Unproofread scanNot analysed yet
Quo nomine magnus ille censor (dicam an carptor?) Ramus Euclidem acriter reprehendit, quod plurimas is propositiones susceperit demonstrandas quas, ut ille quidem Spinatur, satiùs fuisset ceu sui luce claras arripere, indemonstratas anticipare, axiomatum censum referre. Et potuisset eodem jure totam catervam veterum Geometrarum similis culpae reos peragere, ipsumque in illis divinum Archimedem increpare, quòd axiomata vel postulata plura quam necesse fuit adsumendi licentiam refagiens, admiranda sua theoremata, quae brevius potuisset &clarius, ista nimirum arrogata sibi potestate, maluisset utcunque nonnihil intricatias proponere, prolixiusque demonsitare. Mihi verò contra neutiquam videtur improbandum, at magnopere potiùs laudandum &lectendum eorum institutum. Siquidem nulla debet nimia censeri Alligentia, vel solicitudo, quae primis scientiarum fundamentis impenditur stabiliendis. Longe LEG. IV. Longè praestat, ut multae demonstrationes redundare, quam ut una videatur deficere. Detrahenda est Epicureis ingeniis omnis ansa cavillandi, vel argumentationis cujusvis principio, seu incerto vel minus notorio, consensum detrectandi. Est amolienda, quoad fieri potest, ex hisce disciplinis omnis suspicio, omnis formido, omnis haesitatio.