# Mathematicae professoris Lucasiani lectiones 107

Isaac Barrow, Mathematicae professoris Lucasiani lectiones, 107. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isaac-barrow/mathematicae-professoris-lucasiani-lectiones/107
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/isaac-barrow/mathematicae-professoris-lucasiani-lectiones/107

Neque discentium immodicè pertentanda fides est; nec ipsorum animi longius distinendi sunt & obtundendi hypothesium multitudine; neque nimis assuefaciendi temerariae praesumptioni. Saltem haud mutile sit, nec injucundum ipsarum inter se primarum propositionum, operâ syllogistica cohaerentiam & cognationem ostendere; denique sicut magnificentius est & gloriosiùs exiguis copiis hostem debellare, ita, paucis ex principiis innumeras veritates astruere, plus admirationis concidiat, impennioris, aliquid laudis victrici promeretur rationi. Quare nec omnino vitus perandum, existimo (nedum ambitionis aut suroris arcessendum, cum non nemine) istam magni Apollonii curiosam, sed ingeniosam, sedulitatem, qui celeberrimum illud axior ma, quae eidem aequalia, conatus est demonstrare. Ut nec Regiomontani carperem super vacuum studium primas Arithmetica vulgaris regulas ex Euclideis, ut perhibent, elementis, aggressi deducere. Quos aemular tus quidam, e nostris, ignotas nemini philos sophus, etiam clarissimi pronunciati, Totum parte sua majus est, demonstrationem atteni tavit. citiis Illud utcunque constat ex dictis, quod pstendere propositum mihi fuit, tantus ubi labor suscipitur, tam anxia cautela adhibetur, nè facilè propositio quaevis in axiomatis dignitatem adsurgat, & nè conferta turba succrescat hypothesium. ibi nihil miri contingere, si cunctae conclusiones quàm validissime demonstrentur. In aliis autem doctrinis disuar procedendi modus est & ratio. Nam xiomatum isthic infinita seges pullulat, quae vel spissa voluminum horrea replendo fit. Quaevis enunciatio verisimilis ad principii gradum aspirat; & alicui comprobandae conclusioni qualemcunque praestas operam, quamvis gratis assumpta.

---

Isaac Barrow, Mathematicae professoris Lucasiani lectiones. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
