Latin
108
Isaac Barrow, Mathematicae professoris Lucasiani lectiones 108
Unproofread scanNot analysed yet
Cuilibet autem ex pediendae quaestioni, vel phaenumeno explicando nova distinctaque procuditur hypothesis. Quo fit ut in eadem (quae dicitur &habetur) scientia reperiantur hypotheses innumerae; quot, inquam materiae tractandae, tot hypotheses diversae, auscultantium nedum fidem superantes, at vel ipsam memoriam obruentes; quae vix ullâ ratione fieri potest ut omnes consistant; &consentiant inter se, neque quòd non plures sibi mutuò discrepent &adversentur. Unde quale provenerit demonstrationum systema nemo non videt, non experitur. At porro, 6. Generationes magnitudinum, quas Mathematici opertendunt, quibus ipsas definiunt aliquando, &è quibus ipsarum proprietates educunt, etiam imaginatio nostra ceu maximè possibiles assequitur &percipit facillimè, ratione protinus adstipulante. Ex. gr. cùm ex rectae lineae, uno extremo sine permanente, circumductu circulum effici dicunt; ex trianguli rectanguli circa crus unum immotum rotatu conum efformari; ex semicirculi circa diametrum, velut axem, gyratione sphaeram detornari; cùm itidem rectam lineam ex puncti gressu brevissimo &indeflexo; parallelogrammam superficiem ex rectae lineae per idem planum transverso, perpetuumque retinente parallelissimum, itinere; prisma vel cylindrum ex consimili rectilineae planae figurae, vel circuli parallelo transitu deducunt, aut definiunt; cùm spiralem &quadraticem lineas curvas ex duplici motu uniformi (uno recto, vel parallelo, altero circulari) conficiunt; paalrabolam ex duplice motu uno uniformi, tero uniformiter accelerato describunt, &ex ejusmodi causis magnitudines ortas concipiunt; quin tales motus peragi possint, &tales ab illis effectus necessariò resultent, qui tantisper attendet abnuere nemo potest, aut ullatenus ambigere; adeò clarè percipit intellectus noster, quid ex istis generationibus suppositis consequatur.