# Mathematicae professoris Lucasiani lectiones 108

Isaac Barrow, Mathematicae professoris Lucasiani lectiones, 108. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isaac-barrow/mathematicae-professoris-lucasiani-lectiones/108
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/isaac-barrow/mathematicae-professoris-lucasiani-lectiones/108

Cuilibet autem ex pediendae quaestioni, vel phaenumeno explicando nova distinctaque procuditur hypothesis. Quo fit ut in eadem (quae dicitur & habetur) scientia reperiantur hypotheses innumerae; quot, inquam materiae tractandae, tot hypotheses diversae, auscultantium nedum fidem superantes, at vel ipsam memoriam obruentes; quae vix ullâ ratione fieri potest ut omnes consistant; & consentiant inter se, neque quòd non plures sibi mutuò discrepent & adversentur. Unde quale provenerit demonstrationum systema nemo non videt, non experitur. At porro, 6. Generationes magnitudinum, quas Mathematici opertendunt, quibus ipsas definiunt aliquando, & è quibus ipsarum proprietates educunt, etiam imaginatio nostra ceu maximè possibiles assequitur & percipit facillimè, ratione protinus adstipulante. Ex. gr. cùm ex rectae lineae, uno extremo sine permanente, circumductu circulum effici dicunt; ex trianguli rectanguli circa crus unum immotum rotatu conum efformari; ex semicirculi circa diametrum, velut axem, gyratione sphaeram detornari; cùm itidem rectam lineam ex puncti gressu brevissimo & indeflexo; parallelogrammam superficiem ex rectae lineae per idem planum transverso, perpetuumque retinente parallelissimum, itinere; prisma vel cylindrum ex consimili rectilineae planae figurae, vel circuli parallelo transitu deducunt, aut definiunt; cùm spiralem & quadraticem lineas curvas ex duplici motu uniformi (uno recto, vel parallelo, altero circulari) conficiunt; paalrabolam ex duplice motu uno uniformi, tero uniformiter accelerato describunt, & ex ejusmodi causis magnitudines ortas concipiunt; quin tales motus peragi possint, & tales ab illis effectus necessariò resultent, qui tantisper attendet abnuere nemo potest, aut ullatenus ambigere; adeò clarè percipit intellectus noster, quid ex istis generationibus suppositis consequatur.

---

Isaac Barrow, Mathematicae professoris Lucasiani lectiones. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
