Latin
110
Isaac Barrow, Mathematicae professoris Lucasiani lectiones 110
Unproofread scanNot analysed yet
Quo fit etiam, ut singulae cujusvis propositionis à primis usque principiis propaginem derivare; ejus ab illis dependentiam, &connexionem perspicere liceat, ejusque proinde veritatem infallibili quadam ratione dijudicare. Item advertere licet quòd apud Mathematicos è propositionibus inventis ac demonstratis, si quae sunt insignioris notae, vel communioris naturae, suâ vel elegantiâ vel utilitate nobiles, illae peritorum examine comprobatae rataeque habitae velut in censuales quasdam tabulas digeruntur in thesaurum reponuntur, in penu quodam publico asservantur, unde sicuti postulabit usus, depromi possunt, aliisque cum investigandis tum demonstrandis propositionibus inservire.