# Mathematicae professoris Lucasiani lectiones 111

Isaac Barrow, Mathematicae professoris Lucasiani lectiones, 111. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isaac-barrow/mathematicae-professoris-lucasiani-lectiones/111
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/isaac-barrow/mathematicae-professoris-lucasiani-lectiones/111

Tales pleraeque sunt veterum Geometrarum propositiones, quae magnitudinum quarundum menti nostrae praesertim obviarum praecipuas exhibent proprietates, (puta, Euclidis elementa, Sphaerica Theodosii, Apollonii Gonica. Archimedis de sphaera & cylindro, reliquaque) quae nempe veritatum Geometricarum circa varias materias quasi totidem seminaria sunt, totidem promptuaria, de quibus innumerae conclusiones, quae ad istas materias pertineant respectivè, per facilem discursum eruantur; totidem velut elementa reliquarum fermè omnium propositionum inventiones ac probationes ingredientia; totidem denique κριτήρια, vel quasi Lydii lapides, ad quos reliquarum veritas examinetur & exigatur. In aliis disciplinis secus accidit plerunque. Nam principia si quaeras, nusquam deprehendes, aut saltem reperies cum conclusionibus indiscretè permista, confusaque; planè tanquam Aeneae toto disjectas aequore classes: Id quod animum studiosi valde turbat, & impedit scientiam: Nam bene *. Proclus, εἰ τις εἰς ταυτὸν συμφύροι τὰς τε ἀρχὰς, καὶ τὰ ἀπὸ τῶν ἀρχῶν, ετ ἐπιταράττει τὴν σύμπαφ γνῶσιν, καὶ συγκοκὰ τὰ μηδὲν προσήκοντα ἀλλήλοις. Nec ipsarum propositionum ullum ordinem, ullam fere connexionem observabis; adeò ut singulae cujusque propositionis originem ad prima principia persequi nequeas, nec adeò tibi certò constare possit, utrum vera sit necne; at iuxta dictum Hieroclis, ἢ μετάθεσις πραλορίζεται τὴν κρισῖν, rerum transpositio judicium decipit at per vertit. Tum nulla prostant elementa passim ob omnibus agnita, communique suffragio stabilita, ad quae discursus omnis referatur, è quibus petatur inventio theorematum, & quaestionum resolutio; per quae denique propositionum veritas exploratur.

---

Isaac Barrow, Mathematicae professoris Lucasiani lectiones. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
