# Mathematicae professoris Lucasiani lectiones 112

Isaac Barrow, Mathematicae professoris Lucasiani lectiones, 112. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isaac-barrow/mathematicae-professoris-lucasiani-lectiones/112
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/isaac-barrow/mathematicae-professoris-lucasiani-lectiones/112

Ultimò, de Mathematicis observari potest, quòd res tantummodò sibi compertas attingunt, ignotas & incertas praetereunt. Non profitentur omnia scire, nec affectant de omnibus dicere; quae vera sciunt & invictis argumentis astruere queunt, ea proferunt & theorematis includunt. de reliquis tacent, & abstinent sententiam; malentes inscitiam suam agnoscere, quàm temerè quidvis affirmare; nihil immiscent, aut inserunt argumentationibus, vel assertionibus suis non planissimè perspectum, & extremo cum rigore exploratum; conjecturas omnes probabiles, & bellas argutias rejiciunt; authoritati nil deferunt; affectibus nequaquam indulgent, verborum illecebras detestantur; sententias suas efferunt, ut in Areopago, ἄνρυ πάθους καὶ προοιμίου. Isto pacto suas scientias ab omni sabe vel erroris, vel dubitationis conservant immunes & incorruptas. In reliquis, quas appellant, scientiis certis dubia, compertis praesumpta, manifestis obscura, vera falsis promiscuè confunduntur. Omnia proponunt sibi discutienda, explicanda, decidenta, juxta quae sciunt, quaeque ignorant; cùm certas rationes afferre nequeunt, qualescunque conjecturas proferunt, pulchris coloribus infucatas; dirinant saepiùs quam demonstrant; denique quasi de nostris causas agunt quàm possunt disertissimè; & quae probare nequeunt, stuSed dent persuadere. Sed vereor, nè collationis hujus prolixiùs & crassius institutae pigere vos incipiat.

---

Isaac Barrow, Mathematicae professoris Lucasiani lectiones. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
