# Mathematicae professoris Lucasiani lectiones 118

Isaac Barrow, Mathematicae professoris Lucasiani lectiones, 118. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isaac-barrow/mathematicae-professoris-lucasiani-lectiones/118
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/isaac-barrow/mathematicae-professoris-lucasiani-lectiones/118

Nescio fortè modum sentiendi, num idcirco non video mihi posita ob oculos, non audio quae feriunt aures meas, non tango quae sunt prae manibus? Ita certus sum (irrefragabili, inquam, propriae conscientiae testimonio certus) me propositionis istius veritatem attingere; certus es etiam tu ipse * quicquid dissimulas, aut cavillaris; sed quomodo vel unde certus evaserim, non perinde scio, nec admodum refert ut sciam; saltem indicio sit rem certò cognosci. quòd de certitudinis acquirendae modo quaerimus, & contendimus. Sed videamus utcunque de modo certitudinis hujus adipiscendae (ittorum importunitati nonnihil gratificantes.) Circa quem primò de connatis notionibus haud quicquam affirmabo (fusiorem illa quaestio dissertationem exposceret, & extra oleas propositi nostri me abriperet longius) id saltem adverto, si verum sit quod sane complures non infimae notae philosophi, Platonicae sc. & Stoicae scholae sequaces arbitrantur & contendunt acriter ejusmodi dari ρυσικὰς ἐννοίας. & προλήψεις, ceu veritatis! semina, nostris animis insitas à natura, quarum lumini non liceat oculos occludere, quarumque vi resistere nequeamus; hoc, inquam, posito, confecta res erit, & quomodo certi sumus facilè constabit, ἀδίδακτοι nempe vel ἀυτοδίδακτοι. naturae solius, magistrae fidelis, infallibili ductu instinctuque — Semel dixit nascentibus author quicquid scire licet. – Nec aliâ ratione primis istis decretis assensum praestabimus, quàm quâ lapis terram petit, sol lucem ejaculatur, ignis fomitem suum depascit. Sed hoc modo praetermisso, transeamus ad alios, si qui sunt.

---

Isaac Barrow, Mathematicae professoris Lucasiani lectiones. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
