# Mathematicae professoris Lucasiani lectiones 121

Isaac Barrow, Mathematicae professoris Lucasiani lectiones, 121. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isaac-barrow/mathematicae-professoris-lucasiani-lectiones/121
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/isaac-barrow/mathematicae-professoris-lucasiani-lectiones/121

Meliùs apud Ciceronem differit ille: Senic suum ità clara judicia & certa sunt, ut si optio naturae nostrae detur, & ab ea Deus aliquis e requirat, contentane sit suis integris incor& ruptisque sensibus, an postulet melius aliquid, e non videam quid quaerat ampliùs – Est maxima in sensibus veritas, si & sani sunt & valentes, & omnia removentur, quae obstant t & impediunt. Cui sententiae quicquid ore profitetur, nemo non animo astipulatur. Sed quomodo sciam, regeres, quomodo distinguam an omnia rite comparentur ad certò lentiendum? Aio; non est operae tuae scire vel distinguere; ipsius rei evidentiâ necessariò convinceris, & manus das; impulsu naturae volens nolens in consensum adigeris. Atque dices, a sensibus multoties decipior; cùm iridi veros colores inesse, cùm remum inflecti, cùm solem propinquum & parvum, cùm quadratum longè dissitum rotunda specie praeditum sensu duce cogito. Esto; sed iridem apparere, remum aquae insistere, solem allucere, rem specie rotundâ conspici, absoluta talia rectè percipis; relativas vero determinationes istas magnitudinis, distantiae, figurae discernere ac dijudicare non sensus est negotium, sed rationis; huic igitur, non illi tuus in his, quicunque sit, error debet imputari. Enucleatiùs haec possem, & magis ad vivum resecare; sed nolo quaestioni penitus philosophicae meipsum altiùs immergere, vel à proposito longiùs evagari.

---

Isaac Barrow, Mathematicae professoris Lucasiani lectiones. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
