# Mathematicae professoris Lucasiani lectiones 122

Isaac Barrow, Mathematicae professoris Lucasiani lectiones, 122. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isaac-barrow/mathematicae-professoris-lucasiani-lectiones/122
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/isaac-barrow/mathematicae-professoris-lucasiani-lectiones/122

Satis sit pro rato fixoque sumere ac supponere (id quod nemo revera non concedit, & cordicitùs amplexatur) sensus adminiculo quaedam, etsi non omnia, rectè perspici, certò judicari. Jam quid si fieri posse dicamus, ut mens humana (rectè constituta nec emota sicut in extremè fatuis, ac dementibus) nativâ facultate polleat universales propositiones intuendi, simili planè modo quo sensus discernit singulares? Nempe, sicut istarum propositionum veritas, Socrates existit, aquila volat, Bucephalus currit, à sensu immediatè perspicitur & quasi dijudicatur; ita istas; contradictoriae propositiones nequeunt esse simul verae; quòd aliquando caepit existere, ab alio ducit originem; actio rem arguit existere (vel ut effertur vulgò non ens nihil agit) & ejusmodi propositiones nostra mens (etiam sine praevia notione, nulloque adhibito discursu, vi suâ nativâ) directè speculatur & comperit esse veras; qui modus attingendi veritatem peculiari nomine vocatur νόησις, & ipsa facultas νοῦς. Quid obstat verò quo minus tali facultate percipiantur Mathematicae demonstrationis principia? Sed philosophus, ares, propositionum omnium universalium, etiam primorum principiorum, veritatem non aliunde colligi docet, quàm ex inductione. Sic enim ille: Ov I. Post. Aμὲν ἀλλὰ ἐκ του θεωρεῖν πολλάκις τοῦτο συμnal cap. 13. βαίνειν, τὸ καθόλου ἄν θερεύσαντες ἀπόδειξιν εἶχομεν· Ἐκ γὰ τῶν καθεκαστα πλειόνων τὸ καθόλου δῆλον. Et expressiùs; δῆλον δὴ, II. Anal. ὅτι ἡμῖν τὰ πρῶτα ἐπαγωγῇ γνωρίζειν ἀναιPost. cap. ult. καῖον· Καὶ γὰρ ἡ αἵσθησις οὕτω τὸ καθολου ἔμποιεῖ. Et adhuc, si fieri potest, manifestius in Ethicis ad Nicomachum: Εἰσὶν ἄροι ἄρ. Lib. VI. χαὶ, ἐξ ὧν ὁ συλλογσμος, ὧν οὐκ ἐστὶ συλλο cap. 3. γισμὸς, γισμὸς, ἐπαγωγὴ ἄρα. Quibus consonant ex eodem desumptae sententiae; nihil est in intellectu quod non fuit priùs in sensu: Intellectus adinstar se habet rasae tabulae; eoque redigas quae apud eum reperiuntur talia: Νοεῖν οὐκ ἐστὶν ἄνωυ φαντάσματος; Et, Λιθανόμενος μηδὲν οὐδὲν ἄν μάθαι, οὐδὲ ξυνίαι, &c.

---

Isaac Barrow, Mathematicae professoris Lucasiani lectiones. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
