Latin
123
Isaac Barrow, Mathematicae professoris Lucasiani lectiones 123
Unproofread scanNot analysed yet
Ex quibus constare videtur in ea sententia versatum esse philosophum, quòd scientiarum principia sensuum testimoniis, &singularibus experimentis omnino nitantur. Quod si verum esse concedatur, vix diffitendum sit indè aliquid decedere rigidae certitudini, nec ista hypothesi admissa, quodvis humanum ratiocinium supra conjecturae probabilis fastigium adscendere. Attamen ubi quaevis propositio perpetuae experientiae deprehenditur consentanea (praesertim quae non circa rerum accidentia versari videtur, at praecipuas ad proprietates, &intimam ipsarum constitutionem pertinere) saltem tutissimum erit, &à nobis exiget summa prudentia promptum ut ei consensum praebeamus. Sicut enim ille, quod nos vel semel decepit indicio fidem adhibere, non injuriâ postuletur inconsultae temeritatis, ita quod millies exploratum expectationi nostrae quàm accuratissimè respondit, praecipuae fuerit prudentiae ei nequaquam diffidere, sed assentiri fortiter, mordicus adhaerere; praesertim cùm assensui roborando accedat naturae sibi nunquam dissimilis constantia; &immutabilis sapientia primae causae, res cunctas juxta simplices ideas formantis, &certos ad fines dirigentis: quae consideratio pene sola conficere potest, ut de crebris experimentis confirmatâ propositione, tanquam universaliter verâ, certi esse debeamus, nec ut de illa subdubitando naturam esse fluxam, &rerum auctorem sibi fore disparem suspicemur.