Latin
125
Isaac Barrow, Mathematicae professoris Lucasiani lectiones 125
Unproofread scanNot analysed yet
Quis enim unquam vidit, aut ullo sensu dignovit exactam lineam rectam, aut circulum perfectum? Quis duas quascunque res exquisitè sibi congruas, aut invicem aequales animadvertit unquam aut attigit sentiendo? Tantum abest ut ipsarum attributa sensu compe riamus, aut propositiones, in quibus attributa rebus annectuntur universales ex eo colligamus. A sensione quidem, nec illa multiplice, sed unicâ, deduci possit hypothesium Mathematicarum possibilitas: Quod v. g. possit inter duo assignata puncta duci recta linea: Sentimus enim ab uno ad alterum utcunque fieri posse progressum, in quo si quid inest asperum &à rectitudine deflectens, illud abradi possit, eatenus quidem manu nostrâ, donec ad sensum recta videatur effecta linea; unde pari ratione colligamus licet, ex parte rei non repugnare, nè reliquae asperitates seu exorbitantiae laevigentur &corrigantur, adeoque ut linea perfectè recta constituatur. Similique ratione quòd quaevis à Mathematicis tractata magnitudo possit existere, unica sensus observatio satis attestetur; quodque possibiles sint omnes hypotheses Mathematicae, quòd magnitudines componi, dividi, moveri, spatium replere possint, non opus est ut longa dies doceat, sed unicum sensus indicium evicerit abundé.