# Mathematicae professoris Lucasiani lectiones 127

Isaac Barrow, Mathematicae professoris Lucasiani lectiones, 127. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isaac-barrow/mathematicae-professoris-lucasiani-lectiones/127
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/isaac-barrow/mathematicae-professoris-lucasiani-lectiones/127

res Mathematicae nequeant existere) actum erit quoque de istis ideis, seu typis in mente deformatis; erunt enim mera somnia, vel idola rerum nusquam existentium: sed hanc quaestionem jam fusiùs persequi non vacat; è diverticulo repe tamus iter institutum, hoc est, inquisitionem de modo parandae certae Mathematicorum axiomatum notitiae; qua de re proponam ultimò; quòd, Fieri potest ut propositionum quarundam veritas nec ab immediato mentis intuitu, nec à crebra sensus observatione, nec ab anticipatis notionibus inclarescat, sed ex ipsa terminorum significatione declaratâ, seu ex supposita manifestè possibili, & sensus suffragio consentanea, rei generatione, per implicitum quendam, & quasi virtualem discursum, intuitivae notitiae affinem. deducatur. Quomodo se res habere videtur in plerisque pronunciatis Mathematicis. E. g. Quod totum parte suâ majus sit, aut, Pars toto minor, satis evidenter consequi videtur, ex intellecto vocabulorum totius, & partis, majoris, & minoris proprio significatu. Siquidem per majus altero denotatur id, quod alteram rem continet, aut alteri rem aequalem, aliquidque praeterea; per minus altero id quod, vel id cui aequale, continetur in altero sic ut aliquid praeterea supersit.

---

Isaac Barrow, Mathematicae professoris Lucasiani lectiones. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
