Latin
128
Isaac Barrow, Mathematicae professoris Lucasiani lectiones 128
Unproofread scanNot analysed yet
Totum verò strictiùs designat id quod continet aliud, &aliquid insuper; pars, id quòd continetur in alio, sic ut illo sublato remaneat insuper aliquid. Ex quo liquet majus respectu totius, &minus respectu partis, vi significationis vocabulorum, se habere ut genus ad speciem, seu magis universalis nominis ad nomen minùs universale; proindeque juxta Logicae regulas infallibiles, recte praedicari, Totum est majus; Pars est minor. Haud absimiliter aequales fore magnitudines, quae eidem alteri magnitudini aequantur, ex aequalitatis, quaecunque statuatur, notione statim, opinor, elucescet. Ut si cum Apollonio, cumque *aliis nonnullis, ponatur alteri aequale designare, quod alteri collatum per omnia congruet, hoc est idem spatium replebit, eundem locum occupabit; indè per ἀγγίνοιαν quandam, celerrimo mentis ictu, discursuque velut instantaneo consequetur dictum axioma: Posito quippe magnitudinem quamvis A occupare locum &ipsi aequalem B propterea (ob suppositam sc. aequalitatis significationem) eundem locum X occupare; item ipsi A aequalem esse C, &promde C locum x etiam occupare, quoniam ostensum est B &C eundem locum x occupare erunt B &C aequales itidem ex dicta definitione vel significatione aequalitatis praesupposita. Niti quidem poterit hujusmodi discursu certa cognitio istius axio matis, at illum mens exerit nullo negotio, &quasi virtualiter potius quam explicite; quem quidem discursum à praeclarissimo Geometra Apollonio excogitatum sugillat Proclus, ita tamen ut si tanti res foret, &opportunè fieri posset, haud difficile videatur magnium virum à censura vindicare.