# Mathematicae professoris Lucasiani lectiones 128

Isaac Barrow, Mathematicae professoris Lucasiani lectiones, 128. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isaac-barrow/mathematicae-professoris-lucasiani-lectiones/128
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/isaac-barrow/mathematicae-professoris-lucasiani-lectiones/128

Totum verò strictiùs designat id quod continet aliud, & aliquid insuper; pars, id quòd continetur in alio, sic ut illo sublato remaneat insuper aliquid. Ex quo liquet majus respectu totius, & minus respectu partis, vi significationis vocabulorum, se habere ut genus ad speciem, seu magis universalis nominis ad nomen minùs universale; proindeque juxta Logicae regulas infallibiles, recte praedicari, Totum est majus; Pars est minor. Haud absimiliter aequales fore magnitudines, quae eidem alteri magnitudini aequantur, ex aequalitatis, quaecunque statuatur, notione statim, opinor, elucescet. Ut si cum Apollonio, cumque * aliis nonnullis, ponatur alteri aequale designare, quod alteri collatum per omnia congruet, hoc est idem spatium replebit, eundem locum occupabit; indè per ἀγγίνοιαν quandam, celerrimo mentis ictu, discursuque velut instantaneo consequetur dictum axioma: Posito quippe magnitudinem quamvis A occupare locum & ipsi aequalem B propterea (ob suppositam sc. aequalitatis significationem) eundem locum X occupare; item ipsi A aequalem esse C, & promde C locum x etiam occupare, quoniam ostensum est B & C eundem locum x occupare erunt B & C aequales itidem ex dicta definitione vel significatione aequalitatis praesupposita. Niti quidem poterit hujusmodi discursu certa cognitio istius axio matis, at illum mens exerit nullo negotio, & quasi virtualiter potius quam explicite; quem quidem discursum à praeclarissimo Geometra Apollonio excogitatum sugillat Proclus, ita tamen ut si tanti res foret, & opportunè fieri posset, haud difficile videatur magnium virum à censura vindicare.

---

Isaac Barrow, Mathematicae professoris Lucasiani lectiones. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
