# Mathematicae professoris Lucasiani lectiones 130

Isaac Barrow, Mathematicae professoris Lucasiani lectiones, 130. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isaac-barrow/mathematicae-professoris-lucasiani-lectiones/130
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/isaac-barrow/mathematicae-professoris-lucasiani-lectiones/130

Non opus est ex aliis ediscere haec principia, quàm ex vocabulorum quibus constant; definitionibus seu explicationibus. Sed hactenus dissertatum sit adversus praecipuum ἐπιχείρημα, quo Mathematicarum demonstrationum certitudinem evertere conantur adversarii; quam disputationem claudo Luculli verbis apud Ciceronem: Necesse est ut Lancem in libra ponderibus impositis deprimi, sic animum perspicuis cedere. Sed aliam praeterea machinam admovent, non certitudmi quidem ac evidentiae, sed dignitati atque praestantiae Mathematum detraherè studentes. Quod enim Mathematici discursus non sint demonstrationes, scientificae, potissimae perfectaeque indè connituntur inferre, quòd cùm scire sit rem per causam cognoscere; (secundum Aristotelis effatum, ἐπίστασθαι, οἱθμεθα, ὅταν εἰδωμεν τὴν αἰτίαν) Mathematicus tamen (ipsissima sunt verba Pererii, non ignobilis Peripatetici) neque considerat essentiam quantitatis, neque affectiones ejus tractat, prout manant à tali essentia, neque declarat eas per proprias causas. per anas insunt quantitati, neque conficit. demonstrationes suas, ex praedicatis propriis & per u se, sed ex communibus & per accidens. Sic illi. Quibus respondeo, quas demonstrandi legum consultissimus Aristoteles scientificas demonstrationi praefigit conditiones, illas Mathematicis ratiociniis apprimè congruere. Exigit is, ut praemissae sint universaliter ac necessariò verae; quae verò fortior cogitari potest necessitas illâ, quam prae se ferunt Iect. V. Lectiones ferunt axiomata Mathematica, quarum aeterna est, & immutabilis veritas? Vult ut primae sint ac immediatae, hoc est, ut nullo praecedente argumento, nullâ praeviâ notione comprobentur; quis non videt hoc usdem pronunciatis convenire, quae ceu αὐτότιρα non comprobant, sed assumunt?

---

Isaac Barrow, Mathematicae professoris Lucasiani lectiones. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
