Latin
131
Isaac Barrow, Mathematicae professoris Lucasiani lectiones 131
Unproofread scanNot analysed yet
Praecipit etiam ut notiores, &evidentiores sint illata conclusione; atqui notissima sunt &manifestissima ista decreta, nemo quisquam ut sit, qui simul ac audiverit &intellexerit, non statim assentiatur; ¬iora quidem conclusionibus deductis, quia per illa, adhibito legitimo discursu, constat de harum ver ritate. Denique requirit, ut causae sint conclusionis: Quae conditio dupliciter accipi potest; vel tantum ut in illis contineatur ratio, propter quam conclusiones necessario verae credantur, &assensus certò producatur (hoc est ut medius terminus assumptus obtineat qualemcunque necessariam connexionem cum terminis ingredientibus conclusionem); vel strictiùs, ut adhibitus iste medius terminus plusquam necessarius effectus, &certum signum, nempè propria causa sit attributi, vel proprietatis, quae de subjecto praedicatur in conclusione. Quòd autem ista conditio priori modo intellecta, conveniat praemissis cujuscunque syllogismi Mathematici, non est ulla ratio quod dubitemus, siquidem nullus est eorum qui non assensum validissimè cogit atque constringit; neque consequitur hoc ex eo, quòd praemissae necessario verae sunt (aliàs enim eas non admitterent Mathematici); ista vero necessitas arguit subesse terminorum essentialem lemque de tialem inter se copulam, callino ccidentia tur; cum dentiam. iis runde assint.