# Mathematicae professoris Lucasiani lectiones 133

Isaac Barrow, Mathematicae professoris Lucasiani lectiones, 133. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isaac-barrow/mathematicae-professoris-lucasiani-lectiones/133
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/isaac-barrow/mathematicae-professoris-lucasiani-lectiones/133

Ubi demonstrationes Mathematicas supponit esse praesertim dioticas, seu causales. Verùm, auctoritate dimissa, ut ex rei veritate disseramus, Mathematicas demonstrationes fore cum primis causales, indè videtur constare, quòd conclusiones suas non adstruant aliunde, quàm ex pronunciatis praecipuas & generalissimas omnium quantitatum affectiones exhibentibus; & ex definitionibus specialium magnitudinum generationes constitutivas, & essentiales passiones declarantibus. Unde quae ex ejusmodi praestratis principiis emergunt propositiones, ex intimis istarum rerum essentiis, & causis promanent oportet. At nimio prolixior sim & gravis vestrae patientiae, si quomodo causales sunt ex principiis istis Mathematicis ortae demonstrationes, nunc aggrederer distinctiùs explicare; nec non quod hujusce disputationis reliquum est nunc absolverem. Itaque reservo. καρ α καὶ τῶν ἀντ ἐν α ἀνεν αἱ κω LECT. VI. Athematicae evidentiae ac certitudini consultum est aliquatenus lectione proximè superiori; restat ut ipsarum dignitati succurramus, quodque reverâ scientificae sint, potissimae, causales, & quomodo distinctiùs exponamus; necnon ut praecipuis, quas adversarii pertendunt, instantiis occurramus.

---

Isaac Barrow, Mathematicae professoris Lucasiani lectiones. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
