Latin
134
Isaac Barrow, Mathematicae professoris Lucasiani lectiones 134
Unproofread scanNot analysed yet
Quod modum attinet causalitatis, notemus imprimis cum Aristotele, quòd in omni demonstrativa scientia tria potissimùm considerentur; subjectum, cujus illa necessarias passiones contemplatur, investigat, demonstrat; communia pronunciata, quorum subsidio quaerit, &demonstrat passiones de subjecto; &passiones ipsae, de subjecto demonstrandae. Πᾶσα γὰρ ἀποδεικτικὴ ἐπιστήμὴ I. Post. πεὶ τρία ἐστὶν, ὅσα τε τα τίθεται ταῦτα δʼ ἐστὶ, τὸ γένος, ο τῶν καθʼ αὗτα παθημάτων ἐστὶ θεωρητικὴ· Καὶ τὰ κοινὰ, ἀ λέγομὲν, ἀξιώματα, ἐξ ὧν πρώτων ἀποδεικνύουσι· Καὶ τρίτον, τὰ πάθη, ὧν τι σημαίνει ἕκαστον λαμβάνει. De subjecto Mathematicarum demonstrationum nihil occurrit admodum observabile, nisi quòd id semper aliqua sit species magnitudinis, specificata, determinata, discreta ab aliis per aliquam reciprocam proprietatem, ut mox explicabimus; ex. g. Linea recta, angulus, triangulum, circulus, cubus, sphaera, &c. sunt subjecta demonstrationum Mathematicarum. De passionibus verò demonstrandis observo, quòd illae duplicis generis sint; communes &propriae. Communes sunt, quae subjecto conveniunt, necessariò quidem, at non soli, atque ita ut aliis quoque subjectis verè tribui possint. Ita triangulo isosceli convenit habere tres angulos pares duobus rectis, quadrato habere quatuor rectos angolos circuli circumferentiae secari à rectâ linea non nisi duobus punctis, nam etiam scalenio trialidulo accidit habere tres angulos bares aueBus rectis, ¶llelbaramus oblongo habere duatuor angulos rectos: &innumenris curvis lineis, praeter circuli circumferentiam, non lecari a recta linea praeterquam duobus nunctis.