# Mathematicae professoris Lucasiani lectiones 138

Isaac Barrow, Mathematicae professoris Lucasiani lectiones, 138. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isaac-barrow/mathematicae-professoris-lucasiani-lectiones/138
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/isaac-barrow/mathematicae-professoris-lucasiani-lectiones/138

Et Fuclidi limè effectibili infeliciter, ut nonnulli puvisa, est, (licet tant, in quibus ipse propter multas rationes nomen profiteor meum) negativa proprietas ista parallelarum, quòd nunquam coeant lla quantumvis protractae, omnium, quae parallelis multae competunt, proprietatum facil lima, clarissimaque: nec non agnosco quòd expediat à facilioribus, magisque familiaribus istis passionibus argumentandi initium sumere, hoc est, ab illis potiùs quàm ab aliis quod contemplamur subjectum definire; circulum, inquam, e. g. potiùs ex radiorum paritate, quam ex quadrati cum rectangulo, ut supradictum, aequalitate definire. Quoad captum nostrum, fateor, hoc praestet; ac perinde fuerit ad ipsius rei naturam attendendo, unde discursum auspicemur; quemcunque catenae annulum apprehendas, tota sequetur. at illum qui magìs obvius & prae manibus. ex usu censemus arripere. Se res habet ut in essu circulari; à quocunque circumfegrog rentiae puncto ordiaris cursum, universam emetieris. Talis est revera nec alia causalitas & dependentia mutua terminorum demonstrationis Mathematicae; arctissima scilicet & intima connexio ipsorum inter se; quae causalitas formalis utcunque dici potest, eò quod ex una proprietate primitus assumpta reliquae passiones, velut ex forma resultant: Nec aliam in rerum natura causalitatem existere puto, in qua necessaria consecutio fundetur. Crepant quidem Logici demonstrationes nescio quas ab externis causis efficiente vel finali, cujusmodi tamen nullum genuinum exemplum exhibent, vel exhibere possunt. imo quales, ut ego quidem existimo, repus nat dari.

---

Isaac Barrow, Mathematicae professoris Lucasiani lectiones. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
