Latin
14
Isaac Barrow, Mathematicae professoris Lucasiani lectiones 14
Unproofread scanNot analysed yet
Tritum illi callem ingressis comites se vel pedissequos adjunxerunt, per aviam hic solitudinem dux sibi, nemini socius incessit: spes isti vegetas foverunt studiorum, hic prostratas erexit, pessundatas restituit, penè sepultas ex suscitavit: flocentem illi demum suorum temporum famam sustinuerunt aliquatenus, aut tantillum promoverunt; suum hic secidum nedum insigni honore affecit, quin à gravissima intamia vindicavit; à vulgaribus adeò benefactis vulgarem illi laudem adepti sunt; singularem verò noster à singulari beneficentia consecutus est, certè commeruit, gloriam. Antecessorum is utique merita supergressus est longè, palmam certò praeripuit Accessuris: ei juxta debemus quae fecit ipse, quaeque deinceps alii similia facturi sunt debebimus; quibus ut patrocinio sublevarent literae faustum omen praebuit, lucidam facem praetulit, apertam viam praemonstravit; neminem ut posthac pudere possit impensa Musis liberalitatis, omnes verò pudere debeat viri talis auctoritatem non sequi, tanti ducis vestigiis non insistere.