# Mathematicae professoris Lucasiani lectiones 143

Isaac Barrow, Mathematicae professoris Lucasiani lectiones, 143. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isaac-barrow/mathematicae-professoris-lucasiani-lectiones/143
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/isaac-barrow/mathematicae-professoris-lucasiani-lectiones/143

Ἐξ ἀνάγκης ἐστὶ τὸ πισητὸν Αἶδιον ἄρα· Τὰ ἐξ ἀνάζκης ὅντα, ἀπλῶς ἶδια πάντας τὰ δὲ ἀίδια ἀγέννητα, καὶ ἄρθαρτα. Idem. Ἀναγκη ἡ τὸ συμπέρασμα αρδιον ἔται τῆς ἀποδειξεως. Itaque quoniam agentium efficacia sisti, vel immutari potest, & effectus omnis à variis causis potest proficisci, non dabitur ulla demonstratio ab efficiente causa, vel ab effectu. Et par est ratio de causa finali, & mediis ei respendentibus; posito nempe fine, neutiquam consequuntur media quaevis determinata; neque positis mediis finis resultabit necessariò. Ex quibus consectatur nihil esse quòd miremur nullas in Geometria dari demonstrationes à causa effectrice, vel finali deductas, sed omnes à forma, & internam rei constitutione per definitionem expressa procedere. Nec non inique facere eos, qui tales à Mathematicis demonstrationes exigunt, quales ipsi ne quidem in somnis ullas viderint, qualiumque nuspiam extet vola, vel vestigium. Sed de ista re satis. Ex antedictis verò consequitur syllogismum in quo nna passio essentialis cum alia connectitur, vel ab alia infertur esse demonstrationem causalem, ex causa nempe formali deductam. In exemplum proponatur talis syllogismus. In omni figura pares habente radios quadratum ex perpendiculari aequatur rectangulo ex segmentis diametri. Figura Z pares! habet radios (ex hypothesi sc. aut ex ostensis) ergo in figura Z quadratum ex perpendiculari aequatur rectangulo ex segmentis diametri. Ubi passio quaedam, aequalitas sc. quadrati cum rectangulo, demonstratur de subjectâ figura, per aequalitatem radiorum; quae respectu ejus est causa formalis, ut supra expositum est. Talis etiam fit hic syllogismus. Rectis lineis nunquam convenientibus insistens recta linea facit angulos alternos aequales.

---

Isaac Barrow, Mathematicae professoris Lucasiani lectiones. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
