Latin
148
Isaac Barrow, Mathematicae professoris Lucasiani lectiones 148
Unproofread scanNot analysed yet
ultimae) conclusionis accidentalis videri possunt, quae tamen aliarum respectu propria sint &essentialia; quodque non opus sit, ut omnia praedicata in compoutae demonstrationis serie adhibita per is conveniant extremae conclusionis subiecto, verùm sufficit ut unumquodque suae propriae conclusionis subjecto taliter congruat. Quibus ex observatis pleraque orines contra Mathematicas demonstrationes allatae instantiae dissolvi possunt. Adeoque si singuli syllogismi in dictae primae elementorum propositionis seu constructionem, seu demonstrationem adductae sint demonstrationes simpliciter scientificae, censeri debeat ipsa propositio scientificè demonstrata. Quapropter inspiciemus illos; at brevitatis causa pro syllogismis enthymemata subjiciemus, &consequentiae necessitatem insinuabimus. Ipsa propositio (quod apinor nemini è vobis ignotum) talis est. mmemorum Super quavis data recti (AB) triangulum aequilaterum constituere. (vel in theotis rematis forniam redacta, quod perinde est, siquidem omne problema possibile pro theoremate potest haberi, quatenus ista possibilitas est demonstrabilis; theorematicè, inquam, proposita talis erit, Potest super quavis datâ recta (ut AB) triangulum aequilaterum constitui.) 1. Enthymema. Quaevis recta potest esse radius circuli.