# Mathematicae professoris Lucasiani lectiones 160

Isaac Barrow, Mathematicae professoris Lucasiani lectiones, 160. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isaac-barrow/mathematicae-professoris-lucasiani-lectiones/160
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/isaac-barrow/mathematicae-professoris-lucasiani-lectiones/160

simplicius illo, per quod ostendatur, recurrendum est ad definitiones totius, & partis, majoris ac minoris; è quibus rectè positis haud difficile fuerit illud axioma demonstrare. Pariterque se res habet in reliquis. Haud absimili ratione liquet, quod ad principiorum naturam non absin lutè pertinet aut requiritur, ut ipsa sint ex se, vel ad omnem immediate captum evidenter vera, sed duntaxat ut ei, qui ad ediscendam particularem istam, cui dicta principia deserviunt scientiam, promptus & paratus (hoc est animo studiosus, indole habilis) accedit, manifestè vera videantur. & apta nata consensum ejus extorquere. στος δὲ καὶ ex. gr. Geometriae theoremata, quae ut modò τὸ ἀπλας dictum in Optica vel Astronomia princiγνώριμον, piorum obtinent locum, Geometriae quidem ντὸ πᾶσι perito clariora sunt, & facillimum ab eo consensum impetrant; at difficilè capian γνώρημον ἐστὶν, ἀλλὰ tur, aegreque conceduntur à Geometriae igτὸ τοῖς εὖ naro: Nec tamen idcircò desinunt esse διακειμέprincipia, disciplinis istis accommodata; at νοις τὴν saltem indè consequitur haud idoneum illaδιάνοιαν. rum fore discipulum hominem ἀγεωμέτοη Top. VI. 4. σον. Sapienter igitur & circumspecte philosophus demonstrationem procedere docet non ex absolutè manifestis, sed ἐκ γνωρίμοτέρων ρωτέρων τοῦ συμπεράσματος, hoc est id semper habent, ut admissa post se trahant conclusionem: illamque sua, si quam habent, luce perfundant. Non sunt igitur necessariò particularis ullius scientiae principia simpliciter ἀμεσα, vel αὐτόπστα, vel αὐτορανῆ, veram solummodò respectu bene comparati auditoris credibilia debent esse, satisque manifesta.

---

Isaac Barrow, Mathematicae professoris Lucasiani lectiones. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
