Latin
162
Isaac Barrow, Mathematicae professoris Lucasiani lectiones 162
Unproofread scanNot analysed yet
Ut &quòd principiorum si qua sit debilitas aut imperfectio (quales imprimis sunt particularitas, &contingentia) illam in conclusiones necessario derivari. Nihilominus circa hanc principiorum veritatem ex usu sit advertere, quòd illa non sit unius generis, nec penitus univoca. Nam veritas absolutè primi principii de contradictoriarum propositionum incompossibili simultate quoad veritatem aut falsitatem, quasi specie differre videtur à veritate reliquorum principiorum. Quod ejus enim originem spectat, quicquid sit de aliis, haec certè notio mentibus nostris immediatè connata videtur, &indita nobis à Deo, unà cum ratiocinandi facultate, cui intrinsecè adnexa est; siquidem nulla potest edi ratiocinatio hoc non admisso principio; imò omnis ratiocinatio non aliò tendit, huc tandem redigitur, ut adigatur adversarius sibi contradicere, id est, omnium absurdorum maximum admittere, quòd propositiones contradictoriae simul consistere possunt. Hoc nisi concedatur, inutilis sit omnis ratio, inanis omnis disquisitio, vel disputatio circa verioritatam.