# Mathematicae professoris Lucasiani lectiones 163

Isaac Barrow, Mathematicae professoris Lucasiani lectiones, 163. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isaac-barrow/mathematicae-professoris-lucasiani-lectiones/163
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/isaac-barrow/mathematicae-professoris-lucasiani-lectiones/163

Non pendet hoc ab alia quaepiam praevia notione, suppositione vel armentatione, sed ratiociniis omnibus inducitur, ut fundamentum iis suppositum, ut instrumentum quo habiles reddimus ad ratiocinandum de aliis. Igitur hoc principium prae aliis, & κατ ἐξοχὴν verum videtur. (Πάντας ἀποδεικνύναις εἰς ταύτην ἐνατοαν ἐχάτὴν δόξων, οὖσει γὰρ ἐστὶ καὶ τὸν ἄλλα ἀξιαμώτων αὐτη πάντων, inquis recte philosophas. ) Quanquam extremum rigorem adhibendo, quia duabus tibiis firmus incedare debet syllogismus, nec è praemissis unam indubitate veram esse sufficit, forsan praeterea necessariò requiritur unum & alterum axioma cunctis ratiociniis praesternendum; haec nempe: Quòd sensus sit indubitatum πατόροον veri suo modo; vel. Apparentia rei certum est indicium rem existere. Item, rei consimilis existentia rei possibilitatem arguit; vel ab omnimoda rationis paritate, quoad existendi possibilitatem, valet consequentia. flis enim tacitè suppositis inniti videtur omnis scientia rerum, omnis argimentatio de rebus. Siquidem aliorum principionum indemonstrabilium non alia veritas postulari videtur, praeter satis manifestam possibilitatem conceptus, quem animo formamus de alicujus symptomatis existentia; hoc est ut concipiamus, & supponamus aliquid fieri quod revera fieri possit. E. g. Bonamus duas res idem spatium occupare, sibi congruere, coextendi. Ponamus inter duo puncta lineam rectam duci. Ponamus rectam lineam uno quiescente extremo circumduci, donec in primum situm revertatur. Ponamus Soli & Lunae in eadem recta tellurem interponi.

---

Isaac Barrow, Mathematicae professoris Lucasiani lectiones. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
