Latin
164
Isaac Barrow, Mathematicae professoris Lucasiani lectiones 164
Unproofread scanNot analysed yet
Quoniam nihil in his positionibus, aut conceptibus continetur ἀδύνατον aut ἀσύστατον, ergò hae hypotheses dicentur &concedi debent esse verae. Estque earum veritas nihil aliud quàm connexio possibilis subjecti cum praedicato, quàm mente clarè percipimus; at quam non aliter forsan quamexemplo simili vel experimento possumus comprobare; hoc est, ope principiorum, quae modò diximus omnium primo de contradictoriis principio subjungenda videri(id enim id forte solum, apprehendimus ut possibile, cui idem specie, vel cui admodum simile quomodocunque experti sumus extitisse). Similiter hypothesis cujuspiam falsitas nil videtur aliud, quàm conceptus &positio rei ceu efectae vel existentis, quae nequit effici vel existere. Ut si quis ponat figuram rectilineam triangulam quadrangulam; aut corpus indivisibile; aut hominem sensûs ac rationis expertem; si quis quadratum fieri petat, aut supponat existere, diametrum obtinens lateri commensurabilem; vel triangulum cujus duo latera exaequentur tertio; vel circulum, cujus peripheria sit diametri quadrupla; cùm repugnet ejusmodi res existere; saltem cum nihil his simile fuerit animo unquam nostro obversatum, vel repraesentatum ab experientia, repudiandae sunt ejusmodi propositiones, nec in principiorum censum admittendae. E quibus observatis obiter consectari videtur, quòd omnis demonstratio, quò sit efficaciter talis, quodammodo supponat existentiam Dei; non tantum ex parte facultatis cognoscentis, sed etiam ex parte objecti scibilis. Optimè quidem notavit Cartefius, quò absolutè certi simus veritatem nos attingere, requiri ut innotescat facultates nostras veri apprehensivas ac dijudicativas fore sinceras; id quod non aliunde quàm ex conditoris nostri potentiâ, bonitate, sinceritate constare posse videtur.