# Mathematicae professoris Lucasiani lectiones 165

Isaac Barrow, Mathematicae professoris Lucasiani lectiones, 165. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isaac-barrow/mathematicae-professoris-lucasiani-lectiones/165
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/isaac-barrow/mathematicae-professoris-lucasiani-lectiones/165

At verò quoniam principiorum indemonstrabilium quoque veritas, ex parte objecti pendet à possibili rerum suppositarum existentia, vel effectione; omnis autem possibilitas intrinsecè connotat respectum ad causam vel potentiam, quae potest efficere, ut existant quae possibilia dicuntur, aut concipiuntur. Ergo demonstratio supponit potentiam effectricem omnium, quae sub possibilium ratione concipimus & supponimus; hoc est, potentiam divinam immensam & incomprehensibilem, utpote quae potest effecta dare, quaecunque nos concipere valemus ut possibilia; & ex paritate rationis alia praeterea innumera à nobis non comprehensa. Supponit, inquam, omnis demonstratio veras hypotheses; veritas hypothesis innuit rei, quae ponitur, existentiam possibilem; haec possibilitas connotat effectricem rei causam; (alias impossibile foret eam existere) effectrix omnium causa Deus est. Omnis igitur demonstratio supponit existentiam Dei. Sed hanc ἐν πρόδῳ susceptam argumentationem ultra persequi non libet. E dictis etiam sequitur confici nosse demonstrationes de rebus, quae nunquam extiterunt, aut existent uspiam; quia nempe sufficit ad demonstrationem, ut hypotheles adsumantur verae, hoc est quae nullam implicant ἀσυστασίαν. Ex. gr.

---

Isaac Barrow, Mathematicae professoris Lucasiani lectiones. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
