# Mathematicae professoris Lucasiani lectiones 169

Isaac Barrow, Mathematicae professoris Lucasiani lectiones, 169. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isaac-barrow/mathematicae-professoris-lucasiani-lectiones/169
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/isaac-barrow/mathematicae-professoris-lucasiani-lectiones/169

Si denique statuam inter solem & lunam collocari terram, ex quo positu lux Solis intercipiatur, & resultet obscuratio Lunae, quam eclipsim voco; hinc emergit Eclipsis definitio, Obscuratio (vel privato lucis, in Luna, ob telluris interjectum. In quibus perspicere licet definitionis veritatem, quoad ejus subjectum, esse merè arbitrarium; illud enim est nomen merum contingenter & ex arbitrio impositum (scilicet à scientiae praeceptore pro suo jure confictum; vel ab usu vulgari desumptum; vel doctorum consensu adprobatum, vel utcunque nullatenus κτ φύσιν, ex suâ ipsius natura, sed omnino κτὶ θέσιν, ex hominum instituto significans rem definitam) quare non aliter demonstrari potest illud nomen convenire praedicato, quàm ad Lexicorum auctoritatem, ad popularem consuetudinem, ad doctorum suffragia provocando; vel certè, doctori cuivis in hoc competens, jus sibimet adrogando. At verò quoad praedicatum liquet ejus (definitionis inquam cujuspiam) veritatem ex dictae hypotheseos, (quam includit) possibilitate dependere; sic, ut vera sit definitio, quae nomen adsignat rei possibilem aliquam suppositionem, in ipsa expressam, consequenti (vel ab ea resultanti). Unde porro liquet definitiones ex sua natura non aliter esse demonstrabiles, quam hypotheses ipsas, è quibus velut emergunt; hoc est quàm ostendendo nomen adaptari rei naturae conditionem habenti satis manifestè possibilem, iuxta quod superius inculcatum est.

---

Isaac Barrow, Mathematicae professoris Lucasiani lectiones. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
