# Mathematicae professoris Lucasiani lectiones 17

Isaac Barrow, Mathematicae professoris Lucasiani lectiones, 17. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isaac-barrow/mathematicae-professoris-lucasiani-lectiones/17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/isaac-barrow/mathematicae-professoris-lucasiani-lectiones/17

Vnus haud perinde forsitan cognitus vobis (dignus tamen qui pernoscatur ab omnibus colaturque) ornatissimus & spectatissimus vir Robertus Raworth, Aelio illi Sexto, jurisconsulto Ciceroniano, geminus ac persimilis: Egregiè cordatus homo, cautusque, qui cum insigni juris peritia non inferius justitia studium conjunxit, cum magno rerum usu raram mentis integritatem sociavit; in eo praecipuè mirabilis & felix, quòd cum ad aequitatis normam diricat omnia, nec unquam honestè faciendi voluntatem bene audiendi gratiae postionat, optimi tamen viri apud omnes consequi potuit opinionem, & cum recta conscientia integram famam conservare. Quadratus homo planè, inque eo, cui ipsum ratio affixit, situ inconcussus; antiqui moris, apertae sinceraeque indolis, nullâ involutus nube, nullo fuco incrustatus; in dijudicandis rerum momentis acer & perspicax; in amplectandis consiliis maturus & circumspectus; in retinendo proposito constans & gravis, ut qui nec temerè suscipiat aliquid, neque se facilè patiatur à probabili instituto dimoveri.

---

Isaac Barrow, Mathematicae professoris Lucasiani lectiones. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
