Latin
170
Isaac Barrow, Mathematicae professoris Lucasiani lectiones 170
Unproofread scanNot analysed yet
Nam certe rei incomFossibilis, possibilis, vel repugnantiam implicantis, non est ulla proprie definitio, sicuti nec affectio. (Aristoteles; τὸ μὴ ὃν οὐδεὶς οἶδεν ὅτι ἐστὶν, ἀλλά τι μὲν σημαίνει ὁ λόγος ἡ τὸ ὄνομα, ὅταν εἴπω τραγέλαφος τι δʼ ἐστι τραγέλαφος, ἀδύνατον εἰδέναι. Quid fignificet vocabulum hircocervus utcunque potest intelligi, sed nequit definiri, quia nec ejusmodi res existere possunt. Quod vero spectut ad reliquorum axiomatum veritatem, derivatur illa, sicut antehac insinuatum, ex definitionum antecedanearum veritate praesupposita, per legitimum ratiocinium. Ut v. g. quae prostant in elementis axiomata: Omnes anguli recti sunt aequales inter se: Rectae lineae spatium non comprehendunt: Omnes è centro ad peripheriam circuli ductae rectae lineae aequantur; ex anguli recti, aequalitatis, spatii comprehensi. circuli definitionibus ritè constitutis inferantur facilè; saltem inferri debent, ut axiomatum dignitatem jure tueantur. Imò quae clarissima videntur ex se, nulliusque non audientis suffragium promptissimè consequuntur, non dubito quin eodem modo, per celerrimum è definitionibus discursum colligantur. Quoniam verò suppositiones, è quibus istae definitiones modo supradicto relultant, sunt omnium evidentissimè possibiles (utpote quotidianis innumeris obviis experimentis consentaneae) suâque naturâ simplicissimae, sic ut neminis aut observationem effugiant, aut captum exsuperent. quin &praeterea axiomata ista non post longas ambages, at immediatè ex iis consectantur; indè fit ut ille quo comprobantur discursus evadat imperceptibilis, &quasi nullus; sicut usu venit, ut quae facillimè fiunt, quomodo fiant non sentiatur.