# Mathematicae professoris Lucasiani lectiones 172

Isaac Barrow, Mathematicae professoris Lucasiani lectiones, 172. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isaac-barrow/mathematicae-professoris-lucasiani-lectiones/172
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/isaac-barrow/mathematicae-professoris-lucasiani-lectiones/172

Mens ex observatione rerum objectarum occasionem arripit similes ideas compingendi, quas cùm clare percipiat convenire rebus quae possunt existere, illas affirmat & supponit, tum affingens & approprians eis vocabula, definitiones efformat; ex his quomodocunque versatis, & comparatis inter se consequentias elicit, & theoremata condit, è quibus in certa systemata coagmentatis conflantur particulares scientiae. Unde praeterea consequi videtur, quòd non opus sit, saltem pro scientiis theoreticis (nam de practicis, morales praesertim intelligo, alia res est: Etenim harum principia non tam discursu colligi, quàm ex appetitu vel instinctu naturali promanare videntur. Eg. talia principia scientiae moralis: Quicquid naturae conveniens, innocnè gratum, utile, amabile est, amplectendum & persequendum: Omne naturae noxium, injucundum, incommodum (quod damnum dolorem, perniciem affert) abominandum est & defugiendum; talia, inquam, axiomata non videntur ab aliquo ratiocinio dependere vel derivari, sed eo modo cognosci, quo à brutis etiam animantibus difcernitur amaros sapores subres faetidos, dissonos strepitus, horrida spectacula, reliqua sensibus ingrata fore devitanda, iisque contraria amplectenda esse; de talibus igitur scientiis nil affirmamus; at de merè speculativis scientiis obtendimus è dictis consectari quòd non opus fit) physicas aliquas προλή ψεις, communes ἐννοίας, congenitas species supponere, cùm ipsa mens absque illis sufficienter instructa sit, & nativa polleat facultate necessaria sibimet ad scientiam principia ac media conquirendi, modo jam exposito. Non obstinatè pernego tales notiones dari; sed eò proclivis sim ut existimem illas haud necessariò supponi; nedum ut hac de causa omnino oporteat Platonicas ullas ἀναμνήσεις, & nescio quas animae dormitantis ἀνεγέροειs confingere, vel comminisci. Quinetiam non minùs hinc liquere videtur, quòd principiorum veritas non (ut cenfuisse videtur Aristoteles) inductione solâ (vel singularium observatione perpetuâ seu crebra) nitatur; cùm ad veram stabiliendam hypothesin, ad veram definitionem formandam, ad vera proinde principia constituenda vel unicum suffecerit experimentum, modò satis clarum & indubitatum. Aliquo fateor modo requiritur ad stabiliendum hypothesium veritatem sensûs sinceritas, ast universalitas observationis, aut frequentia non ita.

---

Isaac Barrow, Mathematicae professoris Lucasiani lectiones. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
