# Mathematicae professoris Lucasiani lectiones 180

Isaac Barrow, Mathematicae professoris Lucasiani lectiones, 180. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isaac-barrow/mathematicae-professoris-lucasiani-lectiones/180
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/isaac-barrow/mathematicae-professoris-lucasiani-lectiones/180

Nam utcunque sit de praeconceptis auditoris opinionibus, quae nihil admodum refert quales fuerint, docentis menti consonae vel discrepantes) priusquam ad demonstrationem efficacem descendatur necessarium est ut adhibitis quibusque principiis adsensum praestet, alioquin nullam sibi persentiscet ingenitam scientiam. Contingere potest, at quid hoc ad scientiae propositum? Ut discipulus habuerit praejudicia: Illa certè, siqua habuit, exuere debet ac deponere magistri ratiociniis convictus, aut luculentis rei propositae exemplis illustratus, antequam perfectam, absolutam & propriè dictam scientiam queat indipisci. Qualis enim, obtestor, futura est demonstrationis energia, quis effectus, si discipulus non annuat, non acquiescat, non mordicus adhaerescat praemissis? Nè dicam quomodò rectè dici possit αὕτημα, quod potest demonstrari. Cur enim accipiat precariò, quod jure potest assumere, quod vi valet extorquere? Vel cur non ignavis praeceptoris precibus repugnet ὁ μαθησόμενος; quare non perspicio quid philosophum ad hanc adduxerit distinctionem; nec scrupulum eximunt interpretes. Proclum quod attinet (nam in eum jam aciem distringo) dum is Aristotelem sequi profitetur, pejora meo judicio reddit omnia. Nam primò tribuit Euclidi tria genera principiorum, axiomata, hypotheses, postulata, quorum differentias exponit ex Aristotelis sententia: Quasi verò definitiones non sint principia, vel eas non agnoverit Euclides, vel Aristoteles eas nunquam accensuerit principiis, dissertissimeque secreverit & contradistinxerit ab hypothesibus. Itaque mira Procli videtur ἀβλεψία definitiones, in principiorum enumeratione, vel omittentis omnino, vel cum Aristotelicis hypothesibus confundentis; tum quae suis demonstrabilibus hypothesibus ac postulatis ascribit Aristoteles, ea Proclus attribuit definitionibus, & postulatis Euclideis, admodum incongruè. Nam quomodo Euclideae definitiones, quomodò postulata Geometrica sunt δεικτα?

---

Isaac Barrow, Mathematicae professoris Lucasiani lectiones. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
