# Mathematicae professoris Lucasiani lectiones 183

Isaac Barrow, Mathematicae professoris Lucasiani lectiones, 183. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isaac-barrow/mathematicae-professoris-lucasiani-lectiones/183
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/isaac-barrow/mathematicae-professoris-lucasiani-lectiones/183

Certe definitiones alias, alia axiomata subjicit alibi locis opportunis; plura postulata non addit, quia nullis aliis opus videbatur: Sed ubi confundit istas species principiorum, ubi prae se fert ullas contemnere? Nisi postulata non ἀκαίοως nominare fit illa contemnere. Sed fortiùs instat Archimedis gravissimam authoritatem objectando; qui isorrhophicis suis praestrata principia promiscuè vocat αἰ τήματα. Αἰτουμεθα, dicit, τὰ ἱσαβαρεά ἀπὸ τῶν ισων μακεῖον ἰσοῤῥοπειν (nec absimiliter Euclides in Opticis quaelibet adsumpta principia nuncupat hypotheses). De Archimede subnotârat idem jam olim Geminus apud Proclum & Eutocium; cui instantiae respon leo, forsan Archimedem, brevitati studentem, & nè nimium exiguo libello apparatum praestrueret, extremam ἀκρίβειαν consultò neglexisse; quam tamen in libris de sphaera & cylindro, de spiralibus, & aliis curiosiùs pertextis observavit, definitiones ab axiomatis sejungens. Nec adeò mirum est eadem vocabula nunc angustiùs stringi, nunc extendi latiùs pro scriptoris ingenio, vel proposito. Sicut Stoici, insignes illi rerum pariter ac vocabulorum quasi libellatores, enunciationes universas axiomatum titulo donarunt; quasi prout virtutes & vitia, sic & propositiones omnes sibi dignitate vellent exaequare. Nec diffiteor alioquin petitionis vocabulum, ex significatu vulgari, satis accommodatè tribui principiis omnimodis. Nam quoniam utcunque debet impetrari discentis consensus, docens quodammodò petit. Verecundius id certe, quàm si dicatur praecipere, veluti subinde disciplinarum magistri dictata sua vocitant praecepta. Non malè R valtus ad istum locum Archimedis.

---

Isaac Barrow, Mathematicae professoris Lucasiani lectiones. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
