Latin
184
Isaac Barrow, Mathematicae professoris Lucasiani lectiones 184
Unproofread scanNot analysed yet
Petere possumus hoc vel illud sic appellari, tum hoc vel illud quod natura lumine cognoscimus ratum statui, denique hoc vel illud possibile fieri. At omne quod fieri vel sic nominari potest dignitatem appellare nequimus, nec innatam mentibus nostris cognitionem definitionem esse concedetur. Satis hoc ad rem apposite. Addo Proclum: Ἥδη αἱ μὲν πάντα αἰτήματα καλεῖν ἀξιοῦσιν, ὥσπερ καὶ προβλήματα τὰ ζητούμενα πάντα. Potuit igitur Archimedes, brevitati dans operam, idesque principia sua simul uno corpore complecti volens petitionum illis nomen assignare non incommodè; non aequè potuisset eis omnibus definitionum aut axiomatum titulum adaptare, Simili jure potuit Euclides, possent alii suis principiis indere nomen hypothesium. Nam &vocabulum supponere latissimae capax est acceptionis. Nec improprie quicquid ad demonstrationem utile praemittitur dici potest ὑποκεῖσθαι, vel ὑποπίθεσθαι, subjacere, supponi, substerni instar fundamenti, cui superextruantur sequuturae demonstrationes. Archimedi solenne est ita loqui. Ante libros de sphaera &cylindro, post definitiones &axiomata, τούτων, inquit, ὑποκεί μένων. Ante definitiones praemissas libro de conoidibus, &sphaeroidibus. Τπέκειτο τάδε. In libro de spiralibus, πρόκειν ται τὰ χρείαν ἔχοντα εἰς τὴν ἀποδειξιν αὐτῶν (ubi προκεῖσθαι aequipollet τὰ ὑποκεῖσθαι⟩. Itaque supponere designat universim praemitterè vel praesternere, fundamenti loco; quâ ratione cunctis congruit principiis. Sicut &λαμβάνειν, assumere, vel pro concesso accipere; licet hoc axiomatis peculiariùs accommodetur: Ut in iis de sphaera &cylindro, post traditas definitiones axiomata subjecturus Archimedes, λαμβάνω δὲ ταῦτα.