# Mathematicae professoris Lucasiani lectiones 23

Isaac Barrow, Mathematicae professoris Lucasiani lectiones, 23. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isaac-barrow/mathematicae-professoris-lucasiani-lectiones/23
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/isaac-barrow/mathematicae-professoris-lucasiani-lectiones/23

Ità qualitercunque persoluto gratae commemorationis devita, de meipso forsan expectatis, ut nescio quid edisseram; quibus praesertim causis inductus priori isto me abdicarim munere, novum hoc denuò assumpserim; quippe cùm proptereà cen desultoria levitatis, aut fluxae fidei homo, mei decoris nimiùm incuriosus, vestrique parùm reverens arguar forsitan aut insimuler à quibusdam; quos tamen (si qui sunt) rectiùs facturos autumo, si judicii sui acrimoniam maturiori consilio temperent, nec alieni animi statum Leibiâ sortis regula metiantur; cùm subinde vel firmissimae rupes reciprocos aestus subeant, & constantissimi plerique viri variis rerum vicibus exagitentur.

---

Isaac Barrow, Mathematicae professoris Lucasiani lectiones. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
