# Mathematicae professoris Lucasiani lectiones 26

Isaac Barrow, Mathematicae professoris Lucasiani lectiones, 26. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isaac-barrow/mathematicae-professoris-lucasiani-lectiones/26
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/isaac-barrow/mathematicae-professoris-lucasiani-lectiones/26

Quinimò non tam fines vestros dereliqui, quàm ditionem prolatavi nomen vestrum protuli longiùs, haud ignominiam vobis accersivi; neque tam sponte mei demum, quàm fato quodam abreptus videor futuri provido, praesagoque, ut in alia quadam obscuriore arena, quod in hoc celebri circo nunc initurus sum, certamini praeluderem. Me quisquis igitur hanc ob rem cen perfidum desertorem aut fugitivum mancipium sugillat inclementius, viderit ipse quàm justas, quamque probabiles irae suae causas praetas. Vtcunque nequeo non effusa mihi motipsi cum latitia gratulari, tot erroribus defunctus, tot ereptus fluctibus, tot vivissitudines permensus quòd in hunc tandem placidissimum portum appulerim, in hac entissima statione requiescam; nec enim ferè votis meis congruentius quicquam potuisset evenire, quàm in alma marris sina, omnimodis innocuis deliciis refertissimo, in vestro (hos est hominum indole verquam sincera, candidique pectore, sublimi captu, & excollente doctrinâ praeditorum) Regibus, opinor, ipsis invidendo consortio; in pulcherrimo Musarum palatio, sanctissimo templo virtutis, amplissimo bonae mentis gymnasio, illustrissimoque praestantium exemplorum theatro; ingenio expoliendo, moribus efformandis, componendis affectibus, liberalibus scientiis unà vobiscum condiscendis intentum; satis honesta nec admodum onerosa servitute mancipatum vobis, & minimè aspernandâ conditione perfrutentem aetatem agere; id quod sanè, libera modò concedatur optio, centies malim quàm aut aulicas inter pompas, aut tumultus urbanos, aut rusticas solitudines, in re quantumvis lanea, anibuscunque seu copiis affluens, seu diffluens voluptatibus, seu titulis insignitus commorari & consenescere.

---

Isaac Barrow, Mathematicae professoris Lucasiani lectiones. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
