Latin
32
Isaac Barrow, Mathematicae professoris Lucasiani lectiones 32
Unproofread scanNot analysed yet
Praesertim cùm Vniversitatis quod profitemini nomen adimplere, decusve sustentare non alià ratione valeatis, quàm si omnigenae scientiae liberali ingenio dignae non vulgarem vobis peritiam vindicetis; &nisi vel invidentibus felicitati vestrae, vel famam aemulantibus ansam detrahatis obtrectandi, quòd vel in linguis ediscendis ceu semper infantes aetatem conteratis; vel ex obsoletae vetustatis ruderibus putidas fabellas eruentes veritatis indagandae curam respuatis; vel inconsultâ rerum naturâ, sinceraeque rationis usu posthabito verborum inanes phaleras, &fucati sermonis praestigias affectetis; vel sophisticis demum tricis, &futilibus argutiis impliciti, steriles rixas conserentes, lubricis inhaerentes conjecturis, &incerta dogmata ventilantes otium abutamini, operam ludatis, ingenia miserè vestra vexetis &torqueatis. Quae in vos (improbè fateor &immeritò, saepe tamen &seriò) congesta opprobria vel eluatis facilè, vel omnino devitetis, divinam modò Mathesin quâ par est diligentiâ consectemini: Mathesin, subtilitate non spinosa, difficultate neutiquam perplexâ, disquisitione minimè contentiosa studiosos animos exercentem validè, non vanè deludentem, non anxiè discruciantem; sine pugna vincentem, sine pompa triumphantem, absque vi cogentem, citra jacturam libertatis absolutè dominantem; non imbecillae fidei subdolè struentem insidias, sed armatae rationi apertum Martem inferentem, integram palmam extorquentem, inevitabiles catenas injicientem; quot verba, tot fundentem oracula; quotque opera, tot miracula patrantem; nihil effutientem temerè vel ineptè molientem; sed universa perspicuè demonstrantem; promptè peragentem; non scientiae fallaces umbras obtrudentem, sed ipsissimam animo scientiam ingerentem, cui adhaerescat firmiter, quam continuò possideat, à quâ nunquam aut sponte suâ decedat, aut ullâ vi depellatur: mathesin denuò, principiis menti claris, experientiae consentaneis suffultam, certas conclusiones elicientem, utilibus regulis instructam, jucundas quaestiones enodantem, mirabiles effectus producentem; artium, penè dixissem omnium, faecundam parentem, scientiarum inconcussam basin, in rem humanam emergentium commoditatum uberrimam scaturiginem; cui saltem uni equum sit, ut praecipua vitae oblectamenta, praesidia salutis, incrementa fortunae, compendia laboris accepta refexamus.