Latin
PROFESSORIS
Isaac Barrow, Mathematicae professoris Lucasiani lectiones 41
Unproofread scanNot analysed yet
Nomen primò quod attinet, cùm disciplinae vocabulum, ex proprio &primario significatu, commune videatur scientiae cuilibet acquisitae, &discere nihil aliud vulgò sonet, quàm in rei, quam ignoravimus, notitiam devenire; (quo sensu Sextus Empiricus contra quaslibet artes pervulgatas (Grammaticam, Rhetoritam, Logicam, &caeteras) disputationem instituens, libros inscribit suos contra Mathematicos, nec non praecipui auctores τὰ μαθήματα, &τὴν μάθησιν pro quavis doctrina usurpant. Plato. Οἱ φύσει λογιστικοι, εἰς πάντα τὰ μαθήματα, ὡς ἔπος εἰπεῖν, οξεῖς φαίνονται. Qui id computandum naturâ bene comparati sunt, ad quidvis discendum promptos se exhibent. Aristoteles. Πᾶσα διδασκαλία, καὶ πᾶσα μάθησις διανοητικὴ, ἐκ προυπαρχοῦσης γίνεται γνώσεως. Apud eundem in Politicis habetur μάθηοις ὀψοποιικὴ opsonia conficiendi disciplina. Sed quid ista, cùm sexcenta passim occurrant talia? )Unde igitur hae scientiae peculiari modo nuncupantur Mathematicae, hoc est, disciplinales; &τὰ μαθήματα, per disciplinam comparatae scientiae (nonnunquam singulariter τὸ μάθημα; ut Aristoteli: a inquit, τὸ περὶ τῆς τιρίδος τὸ μὲν γὰρ ὅτι ρυσικοῦ εἰδέναι, τὸ δὲ διότι Ὀπτκοῦ, ἢ ἅπλως, ἢ κατὰ τὸ μάθημα) Iridis rationem Optici est ostendere, vel simpliciter à se, vel ex Mathematica scientia (Geometriam inuens, ex qua Opticus suarum conclusionum rationes desumit) denique per metonymiam quandam actionis pro objecto frequenter appellantur, ἡ μάθησις, disciplina?