# Mathematicae professoris Lucasiani lectiones 46

Isaac Barrow, Mathematicae professoris Lucasiani lectiones, PROFESSORIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isaac-barrow/mathematicae-professoris-lucasiani-lectiones/46
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/isaac-barrow/mathematicae-professoris-lucasiani-lectiones/46

Eodemque pertinere videtur triplex illa, quam Gellius tradit, PythagoLib. 1. ricae doctrinae gradatio; juxta quam nemcap. 9. pe illius instituti sequaces ἀκουστικοì primò, proximè μαθηματικοὶ, denuò φυσικοì dicebantur; hoc est linguam primò compescere, auresque exercere ceu rerum omnium ignari; tum aliquid discere, qualemcunque scientiam captare; postremo sapere, hoc est praecipuarum rerum notitiam indipisci studebant. Huc saltem respexit Plato, quum has scientias τὴν προπαιδείαν, (praeviam erudi7. de Rep. tionem, hoc est philosophiae quasi praeludium) appellat (in politicis); & cum Platonis Timaeo dicitur Mathesis ἡ κτ παίδευσιν ὁδὸς (apud Proclum * primo libro). Eoque Xenocrates elegantur Mathemata vocavit λαβὰς τῆς φιλοσοριας (ansas philosophiae): Et alius non nemo κλίμακας καὶ ἐπιβάθρα, gradus ac scamna vocat, quibus ad rerum sublimium cognitionem ascenditur; juxta dictum Platonis: Τοῦ ἀεὶ ὅντος ἡ γιωμετρικὴ. 7. de Rep. γνῶσις ἐστίν· ἔλκον ἄρα πρὸς ἀλήθειαν ψυχῶν εἴη ἄν· καὶ ἀπεργασικὸν φιλοσόφου διανοιας, νδιας, πρὸς τὸ ἄνω σὶν. ἀ νῦν κάτω, οὖ δέον. ἔγομεν.

---

Isaac Barrow, Mathematicae professoris Lucasiani lectiones. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
