# Mathematicae professoris Lucasiani lectiones 49

Isaac Barrow, Mathematicae professoris Lucasiani lectiones, PROFESSORIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isaac-barrow/mathematicae-professoris-lucasiani-lectiones/49
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/isaac-barrow/mathematicae-professoris-lucasiani-lectiones/49

Quâ super re primò secundum aliorum placita, communique ferme sententiae consona trademus, postea de reipsa disquiremus curiosius; & quale reipsa Mathesis objectum contempletur, quousque se extendat, quomodo disterminetur aut distribuatur in partes, quid nostrae sit sententiae enucleabimus; nec non omni sepositâ authoritate, quaedam subinde παράδεξα, (non adeò fortassè νηράλογα) proferemus in medium: Nec enim omnia de trivio petere, vel quidvis temere suscipere constitutum est mihi; sed quaecunque se obtulerint quaestione digna liberè discutere, quaecunque veritati videbuntur consentanea, strenuè affirmare non verebor vestri tamen candoris & acuminis, quae dixero cuncta, judicio examinanda & decidenda submissurus. Quod igitur attinet objectum Matheseos generale, prout id vulgo statuitur, mirum videri poterit nullum ei, in utravis lingua, proprium vocabulum congruere. Siquidem ἀκυρολόγως Aristoteles τὸ ποσὸν magnitudinis & multitudinis commune genus constituit. (πλῆθος μὲν οὖν ποσόν τι ἂν ἀριθμητὸν πα, μέγεθος δὲ ἂν μετρητὸν εἴn. Multitudo quà numerabilis est ποσον τι; & magnitudo, quatenus mensurabilis.) At verò propriè τὸ ποσὸν quotitatem significat, & solum respicit numerum. E contra quantitas, quo vecabulo τὸ ποσὸν Aristotelicum exprimere solent Latinè, magnitudinem indigitat, nec ad numerum proprie referri potest.

---

Isaac Barrow, Mathematicae professoris Lucasiani lectiones. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
