Latin
5
Isaac Barrow, Mathematicae professoris Lucasiani lectiones 5
Unproofread scanNot analysed yet
Fuit is (assurgite quotquot estis Academici, tantoque debitam nomini reverentiam exhibete) Henricus Lucas; Lucas; inquam, Martiam simul virtutem effulminans, &Palladiam sapientiam expirans nomen; belli togaeque laudibus utramque vaginam historiae repleturum; futurumque apud posteros an heroicae fortitudinis nescio vel divinae munificentiae exemplis celebratius. Henricus Lucas; vir à prosapiae dignitate prolixè commendandus (utpote qui praenobiles familias proxima sanguinis agnatione contigerit) nisi quod amplitudini generis potior animi magnificentia detraxerit, &virtutum excellenti à natalium quasi splendorem obumbrarit. Modicas illi facultates nascendi sors attribuit, quas etiam pupillo litigiosi fori subtraxit importunitas, jurisque injuria surripuit; prospera fati iniquitate, nè scilicet inconsultae fortunae potiùs, quàm laudabili solertiae sua vel honestè vivendi copia, vel gloriosè benefaciendi facultas posset imputari. Etnim à parentibus transmissas possidere livitias purae felicitatis est, acquirere sibi perfectae laudis; quae aliunde quis acceperit aliis impertire, justae restitutionis speciem habet; suo autem labore parta comiter elargiri, titulum meritò pra se ferat liberalis beneficii: maximam indè partem aloriae casus decerpat, integrum hinc sibi virtus adjudicat.