# Mathematicae professoris Lucasiani lectiones 5

Isaac Barrow, Mathematicae professoris Lucasiani lectiones, 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isaac-barrow/mathematicae-professoris-lucasiani-lectiones/5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/isaac-barrow/mathematicae-professoris-lucasiani-lectiones/5

Fuit is (assurgite quotquot estis Academici, tantoque debitam nomini reverentiam exhibete) Henricus Lucas; Lucas; inquam, Martiam simul virtutem effulminans, & Palladiam sapientiam expirans nomen; belli togaeque laudibus utramque vaginam historiae repleturum; futurumque apud posteros an heroicae fortitudinis nescio vel divinae munificentiae exemplis celebratius. Henricus Lucas; vir à prosapiae dignitate prolixè commendandus (utpote qui praenobiles familias proxima sanguinis agnatione contigerit) nisi quod amplitudini generis potior animi magnificentia detraxerit, & virtutum excellenti à natalium quasi splendorem obumbrarit. Modicas illi facultates nascendi sors attribuit, quas etiam pupillo litigiosi fori subtraxit importunitas, jurisque injuria surripuit; prospera fati iniquitate, nè scilicet inconsultae fortunae potiùs, quàm laudabili solertiae sua vel honestè vivendi copia, vel gloriosè benefaciendi facultas posset imputari. Etnim à parentibus transmissas possidere livitias purae felicitatis est, acquirere sibi perfectae laudis; quae aliunde quis acceperit aliis impertire, justae restitutionis speciem habet; suo autem labore parta comiter elargiri, titulum meritò pra se ferat liberalis beneficii: maximam indè partem aloriae casus decerpat, integrum hinc sibi virtus adjudicat.

---

Isaac Barrow, Mathematicae professoris Lucasiani lectiones. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
