# Mathematicae professoris Lucasiani lectiones 53

Isaac Barrow, Mathematicae professoris Lucasiani lectiones, PROFESSORIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isaac-barrow/mathematicae-professoris-lucasiani-lectiones/53
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/isaac-barrow/mathematicae-professoris-lucasiani-lectiones/53

Arist. Metaph. XI. 1. Physice corporis universè sumpti constitutiva principia, maArist Metaph. XI. 3. teriam & formam, vel simile O Μαθηματιχὸς περὶ quid, exquirit; tum commuτὰ ἐξ ἀφαιράσεως τὴν nes quibuscunque corporibus θεωρίαν ποιεῖται· πριεaffectiones (quantitatem, loλῶν γὰρ πάντα τὰ αἰcum, motum, quietem, hisque Caθητὰ θεωρεῖ affines) persequitur; tum disρος, καὶ σκληρότητα pescit ipsum in proximè subjeκαὶ κουφότητα, καὶ τὰς ἄλctas species; harumque pariter λας ἀσθητας ἐναντηόspeciales naturas ac proprietaσεις μόνον δὲ καταλείtes investigat; de singulis verò πει τὸ ποσον, καὶ συνεcorporibus vel individuis, quae χὲς· καὶ τὰ παθη τὰ vocant, nihil quicquam satagit, τότων ἢ ποσά ἐστι καὶ tum quia numero prorsus infi5 καθʼ ἕτεσυνεχῖ, καὶ nita sunt, & innumeris invicem ρον τι θεωρεῖ &c. Peroptimè. differentiis distincta, tum quia generatim tradita possunt illis adaptari. Haud secùs Geometria magnitudinem (non huic vel illi corpori peculiarem; coeli nempe, vel terrae, vel maris magnitudinem, sed) universè acceptam sibi proponit excutiendam; generales ejus affectiones (divisibilitatem, congruentiam, proportionalitatem, situs & positionis diversae capacitatem, mobilitatem, alias quascunque) venatur; quòd ei insint, & quomodo declarat: Tum varias ejus species (lineam, superficiem, corpus) definit, earumque distinctas proprietates elicit ac demonstrat singillatim; nec non has species in alias dirimit contractiores, istarumque similiter indagat, & probat passiones (idque continuò donec totam sui subjecti propaginem exhauserit, & ad infimas usque pecies descendendo pertigerit) invenit, inquam, & probat, per universales propositiones, regulas & theoremata legitimo discursu demonstrata: Quae theoremata utcunque (pro materiae natura) magis vel minus generalia sibi subjectis singularibus verè & congruè possunt accommodari.

---

Isaac Barrow, Mathematicae professoris Lucasiani lectiones. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
