Latin
PROFESSORIS
Isaac Barrow, Mathematicae professoris Lucasiani lectiones 55
Unproofread scanNot analysed yet
Sed ipsum fortè praestet audire Proclum sic enunciantem: Τοῖς μὲν οὖν Πυθαγορείοις ἐδόκει τετραχὰ διαιρεῖν τὴν ὅλην Μαθηματικὴν ἐπιστήμην; τὸ μὲν ἀυτῆς περὶ τὸ ποσὸν, τὸ δὲ περι παλίκον· ἀφορίζουσι, καὶ τούτων ἑκάτερον διττὸν τιθεμένοις· τότε γὰρ ποσὸν ἢ καθʼ ἀυτὸ τὴν ὑπόστασιν ἔχειν ἢ πρὸς ἄλλο θεωρεῖσθαι κτὶ χέσιν· Καὶ τὸ πηλίχον ἢ ἐστὸς ἢ κινούμενον ἔχειν· Καὶ τὴν μὲν Ἀριθμητικὴν τὸ καθʼ ἀυτὸ ποσὸν θεωρεῖν, τῶν δὲ Μουσικὴν τὸ πρὸς ἄλλο. Eodemque respiciens Boethius, initio Arithmetices, Illam (inquit) multitudinem, quae per se est Arithmetica speculatur integritas, illam verò quae ad aliquid, Musici modulaminis temperamenta pernoscunt. Immobilis verò magnitudinis Geometria notitiam pollicetur; mobilis scientiam Astronomicae disciplinae peritia vindicavit –Hoc illud quadrivium est, quo iis viandum sit, quibus excellentior animus à nobiscum procreatis fensibus ad intelligentiae certiora perducitur. Ista ratione Pythagorei antiquitus Mathematicam diviferunt; ideò, reor quia nondum ad alias (Opticam, Mechanicam, &reliquas) appulerant animum; quas nempe posterioris aevi curiosa sedulitas, &ὁ πάντων ευρετῆς χρόνος peperit ac adinvenit. Caeterùm quid impedit quo minùs de hac ipsa Mathematum quadriga τέτρακτον illam PythagoreJam ex aureis carminibus tantopere celebratam intelligamus?