# Mathematicae professoris Lucasiani lectiones 56

Isaac Barrow, Mathematicae professoris Lucasiani lectiones, PROFESSORIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isaac-barrow/mathematicae-professoris-lucasiani-lectiones/56
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/isaac-barrow/mathematicae-professoris-lucasiani-lectiones/56

Praesertim cùm admodum futiles absonaeque videantur aliae pleraeque quas interpretes commenti sunt, eam explicandi rationes. Liceat igitur mihi sic decantatum istum versiculum enucleare: Naμὰ τὴν ἡμετέρᾳ ψυχῷ παραδόντα τετράκτυν, hoc est, Assevero per illum (Pythagoram scilicet praeceptorem nostrum) qui nostrae animae tradidit (hoc est, qui nos docuit & praemonstravit) quaternarium (quatuor disciplinas Arithmeticam. Geometriam, Musicam, Astronomiam) subjicitur παγὰν ἀενάου ρύσεως; id est quarum subsidio ad altiores speculationes (physicas & theologicas) praeparamur & disponimur; vel, ex quibus aeternâ veritate praeditis scientiis tota rerum natura dependet & derivatur (nam ex numeris & formis Mathematicis, ceu principiis, constare cuncta, penes Pythagoreos, nemini non notum, ex Aristotelis & aliorum testimonio). Sed haec obiter & vix seriò. Ab ista verò antiquissima divisione Matheseos nil fere distat illa Platonis quinas in partes distributio (in Arithmeticen sc. Geometriam, Stereometriam, Musicam, Astronomiam) ad quas etiam Theon Smyrnaeus omnia apud Platonem Mathesin spectantia redegit.

---

Isaac Barrow, Mathematicae professoris Lucasiani lectiones. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
