# Mathematicae professoris Lucasiani lectiones 60

Isaac Barrow, Mathematicae professoris Lucasiani lectiones, PROFESSORIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isaac-barrow/mathematicae-professoris-lucasiani-lectiones/60
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/isaac-barrow/mathematicae-professoris-lucasiani-lectiones/60

Astrologiam denique, quae mundani Systematis ordinem, caelestiumque corporum motus, figuras, magnitudines, distantias, influxus contemplatur, partiti sunt in Gnomonicam, gnomonum umbris horaria spatia discernentem; Meteoroscopicen, elevationum differentias, astrorum intercapedines, & his cognata problemata discutientem; Dioptricanque quae per dioptras (hoc est instrumenta quaedam visuales radios trajicientia, & dirigentia) syderum apparentes magnitudines, & intervalla rimatur. Tacticam verò (id est aciem bellicam ritè disponendi facultatem) consultò rejecerunt, & abjudicârunt Mathematicis disciplinis, etsi Logistices ac Geodaesiae beneficio legiones supputet, & castra metetur; sicut nec (arguunt) historicus idcircò Mathematicus est, quia regionum climata refert, aut urbium ambitum edisserit. Ejusmodi Geminus (taliis adstipulantibus coaetaneis, Mathematum instituit partitionem, Pythagoreâ quidem & Platonicâ aliquanto uberiorem, & talem utcunque, quae praecipuas exhibeat, & complectatur partes, Mathematicarum nomine vulgò donatas; meâ tamen sententiâ non probam satis, aut accuratam.

---

Isaac Barrow, Mathematicae professoris Lucasiani lectiones. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
