Latin
PROFESSORIS
Isaac Barrow, Mathematicae professoris Lucasiani lectiones 63
Unproofread scanNot analysed yet
)Nec enim hae mixtae Scientiae aliâ ratione Mathematicae dicuntur, quàm idcircò quod consideratio quantitatis ipsis intervenit; &quòd in Geometria demonstratas (vel propriè demonstrandas) conclusiones adsciscunt &applicant suae particulari materiae, quâ ratione nulla pars est naturalis Scientiae, quae Mathematicae titulum sibi non queat arrogare; cùm planè nulla sit, à qua consideratio quantitatis penitus excludatur, adeoque cui non liceat lucis aliquid aut firmamenti de Geometria mutuari. Est enim magnitudo communis affectio rerum Physicarum, corporum naturae penitus illigata, corporeis omnibus accidentibus permista, &quasi substrata, nec non in effectuum quorumcunque naturalium productione primas fermè partes ferens. Suas quaeque corpora figuras obtinent, suas obeunt locales motiones, quarum interventu si minùs omnes, plurimi saltem &potissimi (&quicunque ferè philosophicam explicationem admittunt) effectus peraguntur, quibus determinandis &inter se conferendis Geometrica subinde theoremata deservire possunt &conducere. Quòd si calculum hoc ritu ponimus, &Mathematicam nuncupamus quamcunque doctrinam, Geometriae adminiculo vel egentem, vel utcunque utentem, eatenus ipsa Medicina Mathematicae pars erit, quia sicuti notat Aristoteles, ὅτι τα ἕλκη τα πεισερῆ βραδύτερον ὑγίαζεται, τοῦ ἰατοῦ εἰδέναι, διότι δὲ τοῦ γεωμέτρου. h. e. ex Geometria causam desumit medicus, cur orbicularia vulnera, utpote capaciora aliis, difficilius sanentur; &quòd proptereà filio suo praecipiat Hippocrates, quo ossium situm, luxationes, contritiones, exemptiones accuratiùs perspiciat, ut Geometriae incumbat.