# Mathematicae professoris Lucasiani lectiones 70

Isaac Barrow, Mathematicae professoris Lucasiani lectiones, 70. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isaac-barrow/mathematicae-professoris-lucasiani-lectiones/70
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/isaac-barrow/mathematicae-professoris-lucasiani-lectiones/70

in spatio indefinite quanto), per lineam rectam, circularem, ellipticam, vel aliam quamvis, deferri motu respectu puncti alicujus determinati uniformi, vel apparenter aequali in certo tempore (h. e. cum certa velocitate per numerorum aut linearum rectarum proportionem determinabili) his, inquam portis, qui consequitur omnis discursus in Astronomia usurpatus evadit nure Geometricus. Quoque impliciores, & evidentius possibiles sunt adsumptae hypotheses, eò artes istae ad Geometriam propiùs accedunt: Unde e. g. pars illa mechanicae, quae agit de centro gravitatis; & pars Opticae, quae vulgò dicitur Perspectiva, inter Geometriae partes haud male numerentur; quia nil fero poscunt non concessum & comprobatum in Geometria; nec aliis utuntur quàm Geometricis aut principiis aut ratiociniis. Verum de his satis pro praesenti instituto. At miretur forte quispiam cum Matheseos partes omnino cunctas (aut certè, praecipuas) recensere studueriae, quamobrem de Algebra, quam voeant, vel Analytica facultate plane conticusrim. Respondeo non temere factum. Quia nimirum Analysis (eatenus intellecta, quatenus à Geometriae vel Arithmeticae pronunciatis & regulis distincti quid innuit) non magis ad Mathematicam, quàm ad Physicam, aut Ethicam, aut aliam quamvis scientiam videtur spectare. Est enim duntaxat pars quaedam aut species Logicae, seu modus quidam utendi ratione circa quaestionum solutionem, inventionemque vel probationem conclusionum, qualis in ales omnibus scientiis exercetur haud raro. Quare non est pars. aut species, sed instrumentum potius Mathematicae subministrans; ut neque Synthesis, quae modus est theoremata demonstrandi analysi contradistinctus, inversusque.

---

Isaac Barrow, Mathematicae professoris Lucasiani lectiones. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
