Latin
72
Isaac Barrow, Mathematicae professoris Lucasiani lectiones 72
Unproofread scanNot analysed yet
Ipsam verò Arithmeticam quod è Mathematum censu dispunxerim, &nobilissimam scientiam suo, quem tut secula possedit, gradu quasi dejecerim, nunc difficilior incumbit mihi provincia causas obtendendi probabiles, atque idoneas. Quanquam obtestari possunt me neutiquam id agere, numerorum ut scientiam, sanè pulchram &uerutilem, è Mathesi tollam penitus, aut secludam. Absit. Ipsam verò potiùs ut sede propria dimotam legitimum in locum reponam, nativaeque Geometriae, à qua divulsa est, stirpi rursus inseram &coadunem. Quinimò ne tam illustri verendaeque refragater auctoritati, adeoque immane vobis paradorum obtruderem, religio mihi foret, nisi cum susceptae causae confiderem admodum, tum magnopere putarem ex re futurum ipsius Matheseos, ut Arithmetice Geometriae nedum naturâ similis &affinis (vel soror ejus, juxta vetustissimi illius Philoso- Apud Niphi Pythagorei Archytae Tarentini effatum, comachum 1. Arith. Ταῦτα τὰ μαθήματα δικοῦντι ἔμμεναι ἀδελφεὰ) LAVII HII ρια) sed intimius conjuncta, imò planè eadem, prorsus indistincta habeatur.